Izvoare privind Evul Mediu romanesc
1494 septembrie 3, Sibiu Vladislav al II-lea, regele Ungariei, ii scuteste pe nobilii si romanii din districtul Hateg, pentru slujbele prestate in apararea regatului de turci, de plata celor 200 de oi pe care le dadusera pana atunci ca cincizecime.Nos, Wladislaus, Dei gratia, rex Hungarie, Bohemie et cetera necnon marchio Moravie et cetera, memorie commendamus tenore presentium, significantes quibus expedit universis, quod nos, tum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicationis instantiam, per eos pro parte universorum nobilium et walachorum districtus Haczak nostre propterea porrecte maiestati, tum vero consideratis fidelitate et serviciis eorundem que iidem circa defensionem huius regni contra thurcos a plerisque iam annis exhibuerunt et que etiam deinceps continue facere habent, eisdem universis nobilibus et walachis predicti districtus Haczak illas ducentas oves, quas ipsi nobis et successoribus nostris regibus, ratione quinquagesime de medio ipsorum solvere obligantur, si et in quantum istas tantummodo ducentas et non plures oves nobis, ratione eiusdem quinquagesime sive ex privilegiis ipsorum sive aliis evidentissimis documentis solvere debere comperti fuerint, imperpetuum duximus gratiose remittendas et relaxandas
82.80 Lei în magazinul BookZone